- ECHO
- I.ECHOGr. ἠχὼ, aeris et linguae filia Auson. Varroni in Sesquiulysse, Pieridum comes, quae tenet cavataputri gelu montium saxa, Latinis alias imago; oritur Plin. l. 2. c. 44. cum montium flexus crebrique vertices et conflexa cuoito, aut confracta in humeros iuga, concavi vallium sinus scindunt inaequaliter inde resultantem aera, Et quidem Metellae Crassi uxoris sepulchri editiore Appiae voae in loco conspicui effigiem edidit Lafrerius: id quod ita constructum est, ut Echo quinquies totidem verborum sententiam regerat Cyzici tutris fuit, acceptae vocis nomen numerosiore repercussu septies multiplicans, quod ibi casu contigit: Olympiae autem arte, in porticu, quam ob id heptaphonon appellabant, quoniam tot vicibus eadem vox reddebatur, uti diximus iam suo loco. Casp. vero Barthius in ripa Rheni, inter Confluentiam et Bingium, septies decies redditum ab Echo sonum se numerasse, narrat Animad. ad Stat. Theb. l. 6. v. 30.Multiplicantque sonos ec.Echometra, in Musaeo Kircheriano, memorantur, Georgio de Sepibus in Descript. eius. p. 17.II.ECHOnympha Cephissi amnis accola, quae Narcissi amore capta, cum ab illo sperneretur, doloris impatientiâ contabuit, et corpore in saxum converso, nihil peaeter vocem retinuit. Ovid. Metam. l. 3. v. 358.Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.Corpus adhuc Echo, non vox erat, et tamen usumGarrula non alium, quam nunc habet oris habebat.Allegorice sig. iactantiam, haec spreta mutatur in sonum, h. e. in rem inanem. Significat etiam Echo vocis reper cussionem; inde resonabilis Ovid. et reparabilis Persio Sat. 1. v. 102.----- repar abilis adsonat Echo.dicitur, Fit praecipue in convallibus et locis concameratis, ubi scinditur resultans aer; et acceptae voces numerosione repercussu multiplicantur, nomenque Echo eiusmodi voci Graecis datum ast, ut scribit Plin. l. 2. c. 44. quoniam non est vagandi liberrimus campus, sed obiecta reflectitur. Quae res etiam multas voces multis in locis reciprocas facit, sicut in urbe Cyzico turres septem acceptas voces multiplicant. Et Olympiae porticus fuit, quam Heptaphonon appellabant, quoniam septies eadem vox ibi reddebatur. Lucret.Sex etiam aut septem loca vidi reddere voces,Unam cum faceres, ita colles collibus ipsiVerba repulsantes iter abant verba reserre.Eadem a Latinis dicitur Imago. Horat. l. 1. Carm. Od. 12. v. 3.Quem Deum? cuius recinet iocosaNomen Imago.Val. Flacc. l. 3. Argon. v. 596.Rursus Hylan, et rur sus Hylan per longa reclamatAvia; responsant silvae et vaga certat imago.Nic. Lloyd. vide et hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.